Dubitanti mihi, Theodosi optime, quonam litterarum titulo nostri nominis memoriam mandaremus, fabularum textus occurrit, quod in his urbane concepta falsitas condeceat, et non incumbat necessitas veritatis. Nam quis tecum de oratione, quis de poemate loqueretur, cum in utroque litterarum genere et atticos greca eruditione superes, et latinitate romanos? Huius ergo materie ducem nobis Aesopum noveris, qui responso delphici Apollinis monitus ridicula orsus est, ut legenda firmaret. Verum has pro exemplo fabulas et Socrates divinis operibus indidit, et poemati suo Flaccus aptavit, quod in se sub iocorum communium specie vitae argumenta contineant. Quas grecis iambis Babrius repetens in duo volumina coartavit Phedrus etiam partem aliquam quinque in libellos resolvit. de his ergo ad quadraginta et duas in unum redactas fabulas dedi, quas rudi latinitate compositas, elegis sum explicare conatus. habes ergo opus quo animum oblectes, ingenium exerceas, sollicitudinem leves totumque vivendi ordinem cautus agnoscas. loqui vero arbores, feras cum hominibus gemere, verbis certare volucres, animalia ridere facimus, ut pro singulorum necessitatibus vel ab ipsis animis sententia proferatur.
Dejar un comentario
¿Quieres unirte a la conversación?Siéntete libre de contribuir!